Vetus comoedia[1] est primum genus comoediarum Graecarum antiquarum. Genus enim hoc in tres partes divisum est, quarum prima comoedia vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera media comoedia, tertia nova comoedia velut a Menandro scripta. Veteris comoediae undecim fabulae ab Aristophane scriptae hodie servantur; multarum etiam ab illo aliisque confectarum fragmenta exstant.
Hoc insignis comoedia vetus erat quod plerumque viros notos et aequales irridebat et ad eventa sui temporis alludebat. Ita pars democratiae Atheniensis erat ac velut disputationes ecclesiae ad theatrum comicum transferebat.